

Evangelium secundum Matthaeum*
Caput 27: Versus 5
Et projectis.Sicut poenitentia ejus fuit infructuosa, sic et haec oblatio in templo est exsecrabilis.Et abiens.[HIER.]Nihil profuit Judae egisse poenitentiam, per quam scelus corrigere non potuit. Sed quando frater sic peccat in fratrem, ut emendare valeat quod peccavit, potest ei dimitti. Sin autem permanent opera, frustra voce assumitur poenitentia. Hoc est quod de eo dicitur:Et oratio ejus fiat in peccatum[Psal. 108.]: ut non solum emendare nequiverit proditionis nefas, sed proprii homicidii scelus addiderit, unde scelestior.